Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
CAPUT VI.
Conclusio.

Si quis doctrinam Stoicorum de assensione perpendere et examinare velit, æquum profecto videtur principium totius doctrinæ ab iis sejungere quæ consectaria esse arbitrati sunt, et in hoc quasi fundamento superstruxere.

Quod ad principium attinet, quum a nobis pendere συγκατάθεσιν dicerent, acutissime simul et rectissime videntur Stoici quid in animis nostris fieret perspexisse, et in hoc quidem optime de philosophia meriti sunt. Etenim non esse vel opiniones nostras, vel scientiam, quasi figuras in tabula extrinsecus insculptas, inertes, et patiendo potius quam agendo effictas, in lucem primi exprompsere. — Hoc autem in eorum doctrina operæ pretium est animadvertere quod, quum altera ex parte, iis omnino consentirent qui nihil in intellectu esse quod non prius in sensu fuerit dictitant, tamen altera ex parte, nihil, si minus in intellectu, sane in animo esse quod in sensu tantum absque assensione fuisset, enucleate probabant. Nosmetipsos autem esse et scientiæ, et quandoquidem scientiæ, virtutis nostræ auctores artificesque, illos profecto philosophos decebat demonstrare qui moralem philosophiæ partem totius philosophiæ principium simul finemque esse intellexerant : eamque ita tractaverant ut de iis Academicus Cicero diceret : « Quamvis insectemur istos, metuo ne soli sint philosophi[1] ».

Præter Stoicos, Cartesius quoque noster a libera voluntate

  1. Tusc., IV, 24, 53.