Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pendere ut vel veritati vel errori assentiamur, docuit : nec sane id mediocriter in Stoicis laudandum est quod inclytissimo et acutissimo philosopho contigit ut consentirent.

Nostra ætate, nemo fere est ex quo Kantius totam philosophiam renovavit, qui neget in notitiis nostris aliquid a nobis pendere easque mente humana, prout a natura est constituta, non rebus in se existentibus informari. — Verumenim præterquam quod notitiæ a mente pendent, nondum omnes concedunt opiniones ab animo pendere, non ita quidem ut per assensionem veræ fiant (quod Protagoras solus defendere audeat), sed ut per assensionem veræ a nobis judicentur, vel uniuscujusque nostrum respectu veræ sint. — Si quis tamen attente consideraverit quam persuasio assensioque varietur, quam eædem notitiæ, quæ pro intellectu nequaquam dissimiles sunt, dissimili fide a diversis hominibus habeantur, quamque in opinionibus cujusque reviviscant, et quasi effingantur affectus, appetitus, libidines, libertas denisue, magis ac magis liquidum erit non intellectu tantum fieri assensionem, et non modo subjectum ab objecto, ut Kantius voluit, sed etiam in subjecto id quod assentitur ab eo quod intelligit sejungi ac divelli oportere. — Quod quidem Stoici primi omnium ostendere.

Nunc, ut ad ea quæ esse consequentia arbitrati sunt, veniamus, si de firma assensione agitur, in promptu quidem erat, quum nihil sine assensione verum judicari, vel cujusque respectu esse, possit, veritatem ipsam vi assensionis dijudicandam et metiendam esse dicere. — Verumenim hoc ita demum comprobari potest, si firma illa assensio ad veritatem tantum, nequaquam ad falsum adjungitur : quis autem neget nos aliquando etiam falsa omni assensione comprobare, ita ut nullo modo fides vel labefactari, vel convelli possit ?

At enim, dicent Stoici, non ea firma assensio est quæ ad