Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


turæ consentaneus, ratio denique nihil aliud quam ipsa natura, quomodo fieri potest ut quisquam a recto deerret, vel falsum amplectatur, vel perturbatione tabescat ? Error malumve unde fierent exquirere Stoici non curaverunt : id eos explicare non posse, quin reliqua doctrina funditus evertatur, si quis attente rem perpendit, apparet.

Etsi nullus error sine assensione fieri potest, nos igitur errorum auctores utique sumus, tamen non est dubium visa quædam menti occurrere quæ rebus nequaquam consentaneo sint. Quum autem in mundo omnia a Ratione ipsa vel Deo constituta esse contendant, oportet profecto eos unde vanæ species oriantur, quam ob causam falsis rerum simulacris illudamur explicare : quod certe ab illa Fati excellentia et providentia omnino abhorret. Quum enim Fatum ad optimum quemque finem tendere apud Stoicos constet, qui potest ea quæ nos ab hoc fine deterrent, objicere ? Non inscite id Chrysippo Plutarchus exprobrat[1]. — Respondet Chrysippus, quemadmodum sapientes nonnunquam adversus vitiosos utuntur mendacio, et probabilia visa objiciunt, non ita tamen ut falsam assensionem efficiant, sed ut ad agendum conferant, ita Deos falsa nobis visa submittere ; nos autem, utpote qui vitiosi simus, assentiri[2]. — Verumenim quum nos decipiunt Dii, non eos latere potest fore ut ipso Fato vitiosi simus, et assentiamur. — Præterea, qui minus ageremus, si vera, non falsa proponerentur, non liquet. Nos autem inescatos velle, aut quin decipiamur impedire non posse, Diis prorsus Fatoque indignum est. — Nihil aliud superest quam dicere, ut vidimus, necessario errorem fieri quandoquidem et veritas cognosci potest[3] : quod nihil aliud

  1. Stoic. rep., XLVII.
  2. Plut., ibid.
  3. Vide supra, cap. V.