Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

est quam res contrarias, secumque repugnantes simul asserere, jocari denique, non philosophari.

Præterea, ut falsas species esse concedatur, quonam pacto innata nobis ingenerataque ratio, naturæ consentanea, ad errorem delabi potest ? Quam si ita definiveris ut per se ad veritatem apta proclivisque dicatur, errore omnino immunem esse oportet. Nec superest ut falsam illam assensionem a voluntate pendere dicas, quæ, absque ratione, nulla est. Rationem quidem, quatenus visa non excipit, sed approbat, voluntatem licet, mutato nomine, non re, appelles. Quomodo autem voluntas illa sine ratione, imo contra rationem agere potest ?

Cartesius quidem noster, quum assensionem a nobis pendere profiteretur, voluntatem a ratione distinctam esse, eamque suas partes arbitratu suo agere dicebat, nedum eam cum ratione adæquaret : non enim ulla via errorem explicari posse intellexerat, si voluntas non ultra rationem progrederetur. — Stoici, errorem esse non negant ; imo perturbationes ab errore proficisci dicunt ; et in his quidem non tantum errari quod deminuta aliqua imperfectaque cognitio, vel privatio fiat, sed quod opinio omnino veritati contraria existat. Quum autem nos ita errori obnoxios dicant esse, quomodo simus, non dicunt. Tot tantosque viros, tam subtilis ingenii, cujus momenti esset hæc difficultas ne suspicatos quidem esse, dicere non ausim. Certe in his quæ nobis ex eorum doctrina supersunt, nihil ad id pertinet.

Imo vero, ut nos sæpius utcumque errare concedatur, qui fit ut, postquam a veritate omnino deerravimus, ad eam redire liceat ? Chrysippus profecto Stoicique, si quis perturbationibus deliquescit, non eum perditum conclamatumque esse dicunt : monent ut resipiscat ; dant consilia ; et hoc etiam præcipue inclaruit stoica disciplina, quod Epicteti Senecæque tempore,