Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est

torices profeſſione abdicavit ſe. Urbs verò Valentina abdicationi noluit aſſentiri, ne tanto Præceptore Academia, cujus eſt Patrona, careret. Miniana tamen ex illo tempore, neque Academiam ire, neque bonorarium voluit percipere. Sic oſtendit Valentina Urbs quanti faceret Minianam. Ipſe verò conſtantiſſimè in ſuo permanſit propoſito, & otium nactus, animum appulit ad ſcribendum.

4. Ac primùm, Saguntinarum Antiquitatum occaſione, ſcribere cupit Dialogum de Theatro, & Circo, quod opus accepi editum eſſe Venetiis à Marchione Polenio, in Supplemento Theſauri Antiquitatum Romanarum, & Græcarum, Grævii, & Gronovii. Sed cum opus illud intermiſiſſet, ut ipſe ſcripſit Emanueli Martino, Epiſtola XLVIII. Libri II. ſcribere aggreſſus eſt Bellum Ruſticum Valentinum, ſive, Hiſtoriam de Ingreſſu Auſtriacorum Fœderatorumque in Regnum Valentiæ, cujus Primum Librum Emanueli Martino miſit, III. Nonas Quinctiles Anni MDCCVII. ut videre eſt in Epiſtola L. Libri II. Accepit eum Martinus, & paulo poſt Secundum; promiſitque ſe recogniturum utrumque: quod egregiè præſtitit laudáti libri Epiſtola LIII. quam ego edidi, prætermiſſis multis, quæ ipſe Auctor cancellavit in autographo ſuo, ita tamen ut in eo quod aſſervo, legi poſſint. Quid ſecretò de hac Hiſtoria ipſe Martinus ſenſerit, videri poteſt in libri V. Epiſtola II. ad Marchionem Mondexarenſem. Sed cum venia tanti viri, hujus Hiſtoriæ dictio ad Cæfarem non accedit: nam Cæſaris ſtilus ſimplex, faciliſque eſt; Minianæ, elaboratus, & duriuſculus: illius, valdè perſpicuus: hujus, ſuboſcurus: Cæſar denique in omnibus rerum, de quibus agit, cauſis aperiendis , mirificus eſt; Miniana verò aliquando ſolet ad arcana Regum Lectorem remittere, ut contingere neceſſe eſt ferè omnibus Hiſtoricis, qui juſſu Principum non ſcribunt. Prætereà in his, que nunc legimus, à veritate Miniana non defecit, etiamſi, cum ea primùm vidiſſet Martinus, aliqua efſent , quæ noſter Hiſtoricus accepit ab hominibus, quibus non æquè ac Martino res introſpectæ, ac notæ erant.

5. Tertium Librum duobus prioribus eloquentiorem non vidit Emanuel Martinus: quod dolendum eſt. Auctor eum mihi legendum dedit Anne MDCCXXIII. cum occupatus