Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE MYSTERIIS.


rium separata per habitudines ad corpora distinguentem, scilicet deos per habitudinem ad corpora aetherea, daemones ad aeria, animas ad terrena. quia videlicet non debeant priora, et causae per posteriora, effectúsque distingui. Incorporeae substantiae non sunt in corporibus, sed extrinsecus ea ducunt, dantque eis aliquid, non accipiunt. igitur nec una cum his commutantur, neque ad eorum distributionem distribuuntur. Non enim sunt habitus corporum vel materiales formae. sed subsistentes, separabilésque. immo iam separatae, et ante corpora vivunt.

Substantiae separatae, separabilesque non tales evadunt, quia talem sortem, provinciamque elegerint. vel sortitae sint immo vicissim. qualem anima ante corporis ingressum, vitam speciémque in actum in se eduxit tale corpus sortitur organicum, talémque consequentem sibi naturam quae quidem vitae ipsius animae perfectiori subiicitur. anima rationalis, in corpus iam vivum venit, sed imperfectae vivum.

Divina progenerant in se ipsis naturaliter totum opus suum distinctum antequam pariant. Penes illa quae rationem universalis principii habent, inferiora in superioribus. corporea in corporeis. opificia in opificibus producuntur. in eisque circulariter continentibus diriguntur. circuitus ergo coelestes ad circuitum coelestium animarum rediguntur. animae vero mundorum id est sphaerarum siderumque in intellectum suum accedentes comprehenduntur ab ipso penitus atque in ipso primum progenerantur. Intellectus particularis in universalem ac ille in superiora similiter. cum ergo semper sequentia convertantur. in prima et superiora tanquam exemplaria ducant inferiora. certe à superioribus producitur adestque inferioribus essentia simul, et species, et omnino in melioribus primo sequentia producuntur. Ideoque ab illis ordo, et mensura in sequentibus non è conuerso dependet, non sunt igitur ab his illorum assignandae proprietates. essentia igitur in corporea per corporea qualia, quibus cum nihil habet commune, distingui non potest.

Principia divina operibus suis non solum essentiam tribuunt, sed totam distinctionem, ordinémque formalem. Essentia quae adest corporibus non localiter, locis corporeis non distinguitur, et quae non cohibetur particularibus circunscriptionibus subiectorum, eadem particulariter à mundi partibus minime continetur. Natura incorporea subito ubicunque vult adest nullo alicubi prohibente.


Omne divinum et in corporeum ubique


MUlto magis divinitas quo minus sit ubique nullo limite coercetur. Item quae apud nos sunt fieri, formarique nequeunt nisi una quae

a iiii