Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS.


dam virtus opifex, et specierum participatio per omnia diffundatur. Denique nisi divina sint, ubique tollitur sacrificii virtus, quae in quadam deorum ad homines communione consistit. Dii ex hoc maxime omnia continent quod nusquam continentur.

Terrena quoniam facta sunt et constant munere divinorum, quotiens paratiora ad divina redduntur deos subito sortiuntur existentis. hic etiam ante naturas proprias terrenorum. praeterea cum in quolibet deo potentia sit infinita, et natura individua incomprehensibilisque, merito certis alicubi locis cohiberi non possunt. Item non esset vera inter deos universalis providentiae unio, nisi omnes pariter essent ubique praesentes.

Dicitur etiam deorum alii quidem aerei, alii vero aquei, non quia ibi solum sint, sed quia ibi maxime regnant. Sacerdotes deos terrenos, et subterraneos advocabant qui certe dicuntur tales non quia ibi sint solum. (Sunt enim ubique omnes) sed quoniam alii alibi potissimum operantur. Nam et anima cuiuslibet stellae est ubique, quamvis ibi potius agat.

Statuis, divina quaedam illustratio capitur.


De providentia et quomodo dii sint ubique


QUando dii varias mundi partes, urbes, aedes, statuas proprie sortiti dicuntur intellige essentiam potentiamque illorum ubique in se vigentem, hoc aut illud potissimum illustrare. atque sicut lumen in se manens, sine mixtione divisioneque sui diversa passim illuminat, ita dii.

Sicut lumen solis idem totum continuum est ubique neque potest in partes dividi, neque alicubi claudi, neque a fonte proprio separari, neque miscetur aeri, licet adsit. Quippe cum nihil relinquat luminis calore tamen a calefaciente relicta, ita cuiusque dei lumen, totum individue, toti mundo penitus adest, licet parti cuidam praecipue vim suam maxime sibi accomodatae concedat. Interea tamen quodammodo implet omnia, ob potentiam perfectam, et excessum causalem prorsus immensum.

Unde perficit omnia, unitque cum extremis extrema, per media comprehendens in se omnia et se ad sic reflectens sibi prorsus unitum. Quod quidem munus imitatur et mundus circulari motu, partiumque in unum connexione et conciliatione quadam transferente elementa vicissim in elementa atque virtutem superiorum ad inferiora mittente.

Qui manifestam hanc susci‹p›it deorum statuam ubique prorsus unitam vereri debet omnino de diis mundi cau-