Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


me vero conferunt orationes missae diviniter, quibus divina vis inest, haec contra Porphyrium opinantem colendos nobis esse proprie mundanos deos quia sentiant. Item supplicationes divinarum mentium puritati minime convenire. Iamblichus convenire putat propter sensum intimum, qui supplicationibus inest, praesertim quae sunt datae divinitus. Intellectus puri sine sensu sensibilia noscunt.

Iterum de supplicationibus


POrphyrius ait materialia quaedam in supplicationibus adhiberi, ideo adhiberi diis tantum illis, qui sint animalia. Respondit Iamblichus in iis materialibus ultra corporeas qualitates latere etiam rationes et species et mensuras incorporeas atque divinas per quas quae adhibentur sunt congrua diis. Profecto quicquid admovetur quomodocunque consentaneum et simile diis mox dii adsunt coniunguntur exhibentque munera praecesque exaudiunt.

Parva quaedam congruitas rerum nostrarum ad deos nobis sufficit ut aliud ab illis hauriamus. Illi enim ad hoc semper promptissimi sunt propter bonitatem naturalem mirabilemque potentiam. Causa vero praepotens agit in materiam vel exilitur praeparatam.

Porphyrius ex eo distinguit Daemones a diis quod illi sunt incorporei, hi vero corporei, Iamblichus ait, per haec substantias et proprietates eorum discerni non posse.

De differentia inter deos et daemones atque de coelestibus


DIi coelestes dici incorporei possunt. quoniam ad suam excellentiorem actionem et vitae faelicitatem nihil a corporibus impedimenti contingit. Sed quatenus dii ad ipsum unum tendunt corpora sponte contendunt eodem, neque continent animas, sed excellentissime continentur. Coeleste corpus rebus est incorporeis cognatissimum, propter naturam simplicem indivisam constantem, et actionem unam idest circuitum et vitam sibi congenitam atque lucem.

Non fit in coelo compositio ex anima et corpore, in tertiam naturam unam sed prorsus ad naturam animae trahitur atque est quasi visibilis quaedam anima. forte coelum est lumen ipsum sine materia et sine dimensione. Dimensio enim ibi propter amplam praesentiam eius apparet. Unde coelum est anima coeli se ipsam acomodans oculis, rebusque caducis. atque circulus ille est circuitus animae. lumen est intellectus eiusdem.

Sicut in infimo corporum forma fit materialis, sic in summo materia fit formalis et corpus animale non anima corporalis si qua modo est in coelo materia. Sicut summus aer. fit igneus ita coelestis ignis fit animalis. Anima illa intellectualis evadit in-