DE MYSTERIIS
in vitam passionis expertem dum subit actionem vitamque deorum. Quomodo igitur supplicationes nostrae passionibus deos tangunt cum et animas ante passivas redant a passionibus liberas.
Supplicationes animum influxui deorum aptum efficiunt, qui et ultro facile pervenit propter divinam amicitiam omnia connectentem.
De ira deorum
QUando a benefica cura deorum. quasi a lumine solis nos divertimus, in tenebris statim sumus, diciturque deus nobis iratus. Placare igitur deorum iram est ad illos supplicando redire. Placatio eiusmodi non affert passionem deo immo et animum a prioribus liberat passionibus.
Dii, daemonesque divini suppliciter adorati cultique mala multa repellunt, quae alioqui naturaliter evenirent.
De necessitate et libertate deorum
NEcesse est deos ita se habere, ut sunt, non necessitate extrinsecus illata, sed naturali sibi optimaque sibi, ideoque maxime voluntaria, quam et nollent unquam optione proposita aliter se habere.
Porphyrius multique philosophi dicunt deos quidem esse intellectus puros. daemones autem intellectus vel participationes intellectus aliquos animales. sed Iamblichus non ita recte poni daemonum proprietatem obiicit. nam et animae intellectus sunt animales et intellectus ipsius participationes quaedam, neque rursum deorum proprietatem recte poni. nam puris intellectibus dii praesunt.
De differentia deorum ad daemonas apud graecos, atque devotissimos
DIi non secundum rationem intellectus ipsius sed unitatis et bonitatis et intelligibilis obiecti rite definiuntur.
Porphyrius suspicatur intellectus puros separatosque habitudinem ad sensibilia non habere, neque preces audire. Principalis cultus, separatis substantiis tamen est adhibendus, in hoc utique cultu excitatur animae summum, summisque coniungitur, supremi in uno omnia nostra comprehendunt atque cognoscunt. actionesque orationum religiosarum in seipsis comprehendunt. neque a se discedunt, sed in se stantes orantium intentioni prorsus intersunt. supplicare vero humillime convenit. agnoscere enim vilitatem nostram si superis conferamur efficit ut maxime supplicemus, convertamurque ad illos omnino et assidua consuetudine similes evadamus. Appri-