Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


corporibus solvere.

Daemonum officium latius est quam heroum· illi circa universum magis. hi circa animas potius operantur. Non dicimus animas fieri, sed accipere a daemonibus, heroibusque non nihil, et ex se multa insuper adhibere, exordirique suum officium circa divinorum finem. non quia divina non ulterius agant, Sed quoniam animae in ultimis divinorum officiis adsciscuntur. Item anima ex se tam varias vivendi formas promere potest ut pro earum congruitate singulas habitet mundi plagas. Potest et congredi quibus vult, iterumque regredi in se ipsam et tam diis quam inferioribus se coniungere quatenus rationes divinorum sicut inferior promit. et si saepe per daemones: heroesque iungatur diis, potest tam per sua quaedam media ab illis differentia se coniungere diis.

Anima nonnunquam conciliat se divinis per alias harmonias essentiae actionumque suarum, quam sint illae, quas daemones superis se coniungunt. Et si anima non servet vitae tenorem adeo similem, tamen saepe benefica voluntate deorum illuminata Daemones supergreditur ad vitam angelicam potius quam animalem. Anima quamvis videatur omnes rationes, et totas in se species exhibere, tamen determinata semper est secundum aliquid unum id est unam speciem. Atque interim ex causis praecedentibus alias aliis se ipsam coordinat, ipsa se movens.

Quando alia numina aliter appareant atque agant


OMnes superi invocati veniunt in conspectum: sed alii sub aliis formis viribusque occurrunt. Animae quoque stellarum novis quibusdam modis aspectum movent. Deorum visa occurrunt uniformia simplicissimaque. arcangelorum aliquanto minus uniformia vel simplicia. Angelorum quoque minus. daemonum varia iam principatuum magis varia, sed ordine varietatis miro heroum his quasi similia· principatum varia admodum ordinata parum. Animarum scilicet particularum omniformia. Cum enim diversi sint superi naturis actionibusque et modo suo appareant singulis merito diversi diversis modis occurrunt.

Dii in aspectum veniunt admodum salutares arcangeli horribiles simul et mansueti. Mitiores angeli. Daemones metuendi. heroes verendi minus· principatus stupendi· principes noxii et infesti. animae similes heroibus quamvis inferiores.

Deorum imagines apparent penitus immutabiles. magnitudine· forma. figura. actione arcangelorum et angelorum gradatim minus immutabiles. sed prope deos. daemonum mutabiles quidem magnitudine atque forma. his enim alias aliter apparent. sed eaedem agnoscuntur. principatuum immutabiles haeroum