IAMBLICHUS
DE MYSTERIIS
ubique mensuris eam strenue commodeque curantes. principatus adstant ei supereminentes, et hoc pacto se ipsos ostendunt. principes impletos se penitus materia monstrant. Animae purae quidem seorsum a materia veniunt. Impurae vero materia involutas se nobis ostendunt. Exibent insuper alii nobis alia. dii praesentes dant corpori sanitatem. virtutem animae. menti sinceritatem· omnia nostra impropria principia revocant. quod in orbis est frigidum, laetiferumque, delent. calorem fovent, efficacioremque reddunt ad vitam. faciunt quoque ut omnia animae mentique congruant et mensurentur eisdem. harmoniaque intelligibili lumen effundunt. Quod ve non est corpus, ostendunt tanquam corpus ipsis animae oculis per corporis oculos. Arcangeli eadem agunt. Sed non adeo sufficientia vel permanentia vel extra proportionem nostram. angeli bona et magis particularia divise distribuunt. effectumque agunt valde ab intimo eorum vigore deficientem. daemones presentia sua corpus gravant. morbis affligunt. aliter puniunt. animas quoque ad naturam trahunt et a corporibus cognatoque eorum sensu non discedunt. atque eos qui ad ignem coelestem divinum ve contendunt circa locum inferiorem detinent, nec a fati vinculis solvunt. heroes alia daemonibus similia faciunt. proprium vero id habent quod ad opera quaedam generosa magnaque nos suscitant. principatus apparentes bona largiuntur mundana, resque vitae huius omnes suppeditant. principes materialia, terrenaque bona. animae cum apparent si animae sunt purae in ordine angelico constitutae sursum revocant. salutem animo prebent, spemque sacram, sacraque dona quae sperantur. animae impure ad generationem detorquent, spem frustrantur eius fructus auferentes, passionibusque intuentes implent animam corpori copulantibus.
Ordinem quoque quem unusquisque optinet in apparendo designat. dii ostendunt deos vel angelos circa se adstantes. arcangeli angelos praeferunt vel praecurrentes vel circunstantes, vel sequentes, sive aliam quandam turbam angelorum quasi stipatorum circumvallantium. angeli opera ordini suo congrua praeferunt. Boni daemones opificia sua et bona quae tribuunt in conspectum adducunt. daemones ultores ostendunt suppliciorum species. daemones alii quomodocunque pravi occurrunt circundati feris laetiferis, voracibusque. principatus provincias mundi quasdam secum demonstrant. principes conditionem materiae ordine carentem errantemque secum afferunt in conspectum. anima quidem tota in nulla particularium specie detenta ignem ostendit sine certa specie circa mundum totum, quo animae mundanae natura significatur indivisa et una et nulli addicta speciei. anima purificata igneam ostendit figuram, ignem purum, et lumen micans, simulque stabile. et ipsa una cum duce sublimi sequitur bona voluntate gaudens. atque ita in operibus suis