IAMBLICHUS
que a noticiae plenitudine agnitionis discretione deficiunt. Daemonum exilia et quasi caduca. heroum exiliora. principatuum perspicua. principum obscura, sed utraque imperiosa. animarum umbrosa.
Deorum imagines quamplurimo splendore corruscant. Arcangelorum quoque praefulgidae. fulgidae insuper angelorum. daemones turbidus ignis apparent. heroes mistum lumen ex pluribus habent. principatus quidem purius. principes autem ex dissimilibus contrariisque confusum ostendunt. animae ignem reddunt plenum ex multis generationis admistionibus atque divisum.
Deorum ima[ma]gines occurrunt tanquam ignis individuus ineffabilisque implens universum mundi profundum. arcangelorum ignis etiam indivisus. habens circa se, vel ante, vel retro quam plurimam multitudinem. angelorum divisus ignis, sed in ideis absolutissimis. daemonum magis quoque divisus, sed angustius circumscriptus facile exprimendus. Et apud illos qui superiora viderunt facile contennendus. heroicus ignis habet quod horum consimilia, sed non aequalia. principatuum ignis apprime lucidus principum aliquid habet opaci. animarum valde divisus et multiformis atque ex multis mundi naturis admistus·
Deorum ignis omnino stabilis est aspectu. arcangelorum stabilitatis particeps. angelorum stabiliter movetur. Daemonum instabilis heroum properantior. principatuum quietus advenit. principum vero tumultuosus. animarum ignis multis motibus transmutatur.
Dii animas perfectissime purgant. Arcangeli sursum revocant. angeli tantum solvunt a materiae vinculis. Daemones ad naturam trahunt. heroes ad curam sensibilium operum deducunt. Principatus quidem praesidentiam mundanorum. principes vero materialium studium exibent. Animae cum apparent contendunt. trahuntque in generationem.
Quicquid purum firmumque est in imagine nobis occurente superioribus attributo generibus. Iam vero praefulgidum eius, quod ve in seipso firmiter permaneat diis attribue. quod vero fulget atque permanet quidem. sed quasi in alio. arcangelis quod in alio permanens. angelis item quod mobile est et vagabundum et alienis plenum naturis ubique inferioribus ordinibus attributo. Daemones mixtos in se habent mundi vapores, ferunturque instabiliter praeter vel iuxta mundi motum. heroibus generativae spirituum compositiones admiscentur circa quas et ipsi commoventur. Principatus eodem modo permanent mundanum quod habent ostendentes. principes materialibus liquoribus pleni sunt. Animae superfluis maculis et alienis spiritibus sunt repletae, quibus cum quotiens apparent unumquodque horum generum se ostendit· Dii materiam repente consumunt. arcangeli paulatim. angeli solvunt ab ea et ad sublimia revocant. daemones diligenter exornant eam. heroes coaptant ad eam competentibus