Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/27

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


DE MYSTERIIS

mundanos vel materiales agunt animo naturae operumque fatalium expletionem animis. appetitus generationis. et studia corporum curandorum.

Deorum apparitio veritatem. potestatem. actiones ad summum corroborat et bona praebet amplissima. arcangelorum similia, sed particularia magis, et cognitionem potentiamque non simpliciter, sed ad hoc et ibi et tunc et hoc pacto. angelorum est determinata magis. daemonum non animae bona, sed corporis corporeaque quando mundanus ordo concedit. heroum dona .r.p. mundanae, sive terrenae. principatuum mundana et omnia vitae commoda principum. inferiora idest magis materialium copiam. animarum quae ad humanam vitam conferunt familiari prorsus occursu.

Porphyrius narravit opinionem dicentem communem hoc est diis angelis daemonibus, omnibus denique superis, cum apparent ostentare se, et iactare mirifice et imaginariam similitudinem ex se producere. Iamblichus utramque confutat. Deus. angelus. daemon bonus docent hominem cum apparent, quae qualis ve revera sit eorum essentia. nihil ultra vel citra veritatem loquentes. Sicut enim lumen naturaliter, et assidue solem sequitur. sic veritas deum eiusque pedissequos, praesertim cum perfecti plenique sint neque egent, neque possunt sibi ultra quam sint arrogare.

Quando in theurgia id est deiphica, et sacerdotia facultate delinquuntur. tunc non bona quidem numina quae optantur, sed deteriora, malaque nobis obcurrunt sub praetestu bonorum. mali enim spiritus in similitudinem bonorum se saepe transformant. iactabundique veniunt, et supra quam sunt sibi arrogant. Nempe ubi initium primum adulteratum suboritur mendacium plurimum ex perversitate procedit. Oportet sacerdotes apparitiones spirituum regula ordinis totius examinare: et meminisse arrogantiam iactabundam non esse ullo modo propriam veris spiritibus atque bonis. Et cavere ne a ritu sacrorum aberretur unquam. Ac si in errore apparitionis quaedam repente insolentes advertent, non decet ex earum conditionem communem omnemque numinum naturam conditionemque perpendere. Quae enim multis seculis, et operoso labore in sacris comprobata sunt, nephas est ex nonnullis repente incidentibus temere iudicando mutare.

Et si falsi spiritus mentiuntur: boni tamen circa ignem veridici sunt atque legitimi. In omni siquidem genere principalia primum a seipsis exordiuntur. sibique ipsis praebent quod caeteris exhibent: idque fit in essentia, vita. motu. similiter superi veritatem omnibus exhibentes: primo de se ipsis vera praedicant ipsamque eorum essentiam praecipue contemplantibus patefaciunt. Ideoque ignem per se propriaque forma spectandum sacerdotibus rite demonstrant. Non enim est caloris frigefacere. vel luminis obtenebrare, atque occultare: vel ullius per essentiam aliquid facientis: aliquando contraria facere.

Phantasma id est simulacrum missum ab aliquo sine