Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


natura eius: sed solum per modum idoli specularis vane trahit animum intuentis: fallitque dum simulat se esse aliquid de cuius natura nihil habet. Est igitur causa falsitatis. quod nullo modo competit alicui essentiae vere. Ideo neque diis sed ii eorumque sectatores: non exiles inanesque: sed naturales et veras sui revelent imagines. non quidem speculares (ut dixi) vanas cur enim eas mitterentur. non ut demonstrent essentiam suam, atque potentiam.

Nam illae ab hac ex tota natura deficiunt. non etiam ad intuentium utilitatem. Que enim utilitas est ex mendacio simul atque deceptione. Non denique ob hoc mittunt, quia natura eorum sit, ita ex se idolum mittere. nempe, essentia firma in se ipsa consistens, et ita reliquis essentiae veritatisque causa nullo modo in aliud mitit imitamen sui ullum fallax et deceptorium quod simul et se esse aliquid: de cuius natura nihil habeat. Neque igitur dii: neque sequaces eorum: vel transformant naturam suam in aliqua simulacra: neque haec in aliud ex se producunt sed veras sui formas in veris animae moribus illustrant atque demonstrant. Nota huic simile illud: quod in patria mens beata divinam essentiam videt non per imaginem ab ea. creatam prorsus deficientem: sed per eandem essentiam: sicut is qui lumen videt per lumen in lumine. Non sicut qui calorem per lumen. vel qui corpus speculo.

Substantiae separatae non habent ullum sibi commune genus. Item dii. angeli. Daemones boni non apparent phantastico modo: sed proprio prorsus, et vero· Spiritus vero mali phantastico fallacique. neque decet ex conditione qua hi apparent nobis reputare modum, quo boni sua praesentia formant animam.

Porphyrius ait cognitionem quidem divinorum esse rem sacram. ignorantiam vero phrophanam. hec Iamblichus comprobat: quia cum dii per intelligentiam agant entia: merito nos per intelligentiam entium placere diis: atque probari. sed operationem religiosam anteponit intelligentiae. tanquam quae sola sit efficax ad acquirendam animae cum deo deificam unitatem.

Tanta est virtus sacrorum rite deo factorum: ut est si haec ignores, pie tamen observes: non minorem habeant efficaciam. Non enim intelligentia coniungit sacrificatores deo alioquin philosophi unionem deificam reportaren.

De virtute sacramentorum


OBservantia decens praeceptorum operumque divinorum quae omnem excedunt intelligentiam, atque symbolorum sacramentorumque potestas mira solis nota numinibus praestat nobis deificam unionem.

Quando operamur in sacris non conficimus per in-