Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/34

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


sed totum esse actum ipsius dei ex deo simpliciter dependentem. Actum dico a deo peractum in mente vel anima simpliciter. ut instrumentis ab omni proprio motu vacantibus. atque ita vera praesagia dari. atsiquis motus ex corpore vel anima, vel qualitas talis interim inseratur, vel praecedat, confundi visa. neque vera vaticinia fore. neque legitimam esse ibi divinam afflationem ubi aliquid miscetur humanum. Tres generatim opiniones erant de afflatu, vaticinioque divino. prima, causam eius referebat ad animam secunda ad corpus. tertia ad compositum. Prima ponit ipsum in eo statu in quo anima tota est redacta in divinum suum, vel in mentem, aut quando eius actio facta est vehementior, sive amplior, aut quando cogitatio facta est acuta motuque velocissima, aut cum mens incaluerit. Secunda ponit illius causam in corpore, quando certam habet complexionem, scilicet vel melancolicham vel temperatam, sive qualitatem quandam elementalem, sive praeterea specialem, sive certum spiritum. Tertia causam eius ait certam proportionem qua corpus et anima invicem sunt compacta. Iamblichus ait, ipsum non esse opus animae vel corporis. vel compositi nec causam in eis habere. Nam afflatus ille fatidicus agit, tum in praedicendo, tum in efficiendo. super omnem humanae naturae consuetudinem. Non potest autem homo, vel aliquid hominis ultra terminos suos ad divinos progredi terminos. Neque possunt praestantiora a deterioribus generari. causa igitur, huius est, duntaxat ipsa divinitas. quando scilicet a diis descedunt in nos lumina. spiritusque traduntur ab eis. adestque nobis dominatio potestasque illinc absoluta comprehendens omnia quae sunt in nobis, et exterminanas penitus propriam nobis animadversionem et motionem, proferensque sermones, per hominem quidem, sed non cum ipsa cogitatione hominis. immo pronuncians ipsa per os furentis extra se positi. Dum videlicet quaecunque sunt in nobis serviunt tota numini, ceduntque soli dominanti actioni divinae.

Porphyrius ait. Musicam passiones inferre animo, itemque sedare, et alios senos, aliis animis et moribus convenire. Item complexiones affectionesque corporis permutare. furorem movere cohibere furorem. Iamblichus ista concedit. Sed negat haec esse causas afflatus divini. Quoniam sunt humana, partim naturalia, partim artificiosa. Nec quicquam in se divinum habent. Quod videtur suspicari Porphyrius dicens aliquos afflari, cum audiunt tybias, vel cymbala, aut tympana alios ver cum alias melodias.

Variis deorum ordinibus respondent