DE MYSTERIIS
in mundo variae motionum species, certaeque certis, ex his vero variae profluunt melodiae. quae congruunt similiter per suos quaeque motus certis ordine diis principiis motionum. hi cum ubique sint, et sua potissimum suis impartiant, melodiis sibi praecipue congruentibus adsunt praecipue nostrisque spiritibus per eas affectisse insinuantes occupant hominem, suaque mox essentia, et potestate penitus implent. cuius afflationis causa est, non tam passio hominis excitata per musicam, quam ipsa ad deoum musicae congruentia, cui naturaliter deus adest. Quae ad visum veniunt nimis imaginaria sunt, et intelligibilia potius referunt. Quae ad sensum infra audittum materialia nimis. quae ad auditum, media et animae congruunt spirituique insinuata cum motu, affectus, significatione vehementer afficiunt animam quidem hinc, et inde corpus. unde totus homo secundum proprietates melodiarum, evadit susceptaculum huius numinis, aut illius et qui afflati sunt aliter, aliterque se habent in motu, et quiete(?) aliisque habitibus, pro diversitate numinum quibus afflantur principalius quam pro differentia musiae. Cessavit enim iam hic affectus soni quando deus agit, Anima in mundo intelligibili audivit armoniam divinam cuius hic reminiscitur quando audit melodias habentes divinae vestigium reminiscens vero ad eam vehementer afficitur. si est e numero animarum, quae ipsam harmoniae ideam praecipue contemplatae sunt in patria. Eiusmodi vero affectu facta familiaris deo, iam afflatur singulari quadam praesentia dei. unde mirabilia facit, huius ergo afflationis miraculique causa est non passio ex sonis illata. non animae natura ex harmonia composita, sed similitudo ad deum, deique praesentia. Multo quoque minus dicendum est afflationem in eo consistere, quod per musicam et afflationem ipsam superflua quaedam in anima, corporeque concreta purgentur.
Vaticinii ius non est ex certa complexione. deorum enim dona non variae spirantur secundum corpoream varietatem. Munus enim divinum impatibile est, et super naturae vim datur per propriam dei actionem, neque aqua, neque aer, aut corporeum aliud praebet vaticinium, sed sacra quae fiunt circa haec, immo mentis purificatio una cum purificatione vehiculi intentioque in deum suscipit vim divinam, ubique semperque promptissimam.
Cum afflatus animus et dicat et agat supra, et contra naturae morem, causa afflationis eiusmodi non est naturalis, vel ex corpore nostro, vel qualitate loci, vel dispositione coelesti nascente homine, vel operante, sed ex dei praesentia ista sunt· Unde et variae afflatorum species non sequuntur naturales varietates in nobis