DE MYSTERIIS
rationales potentias, sed interim imaginatio furit alienata, quia supra morem humanum desuper incitatur. Tenent aliquando in tenebris hominem divinandum. Nihil enim in eis obsistit venturo lumini. Aliquonado tenent in lumine quando eum praeparant, ut maior fit ad lumen divinum similitudo, et tunc accipitur illud in lumine solis, vel lunae. vel serenae noctis, vel in aqua propter diaphanon parata, vel in pariete sacris characteribus praeparato. hic enim propter soliditatem quod divinitus semel accipitur diutius retinetur. Admovent praeterea quaedam cognata diis insinuandis, et exhibent divinaturo potiones, et compositiones quasdam et cantilenas vel excantationes convenientes ad praeparandum susceptaculum et adcommodandum praesentiam, apparentiamque deorum. scilicet et lumen eorum occultum alicubi pateat sensui, sed semper pro voluntate deorum sive deducatur ex aethere, sive aere, vel sole, vel luna, vel alia sphaera coelesti. Quatenus placet diis qui liberi dant, et ut praecipui auctores, et movent imaginationem, et per eam quandoque sensum in obiectis accomodatis, et aliquando eam per sensum, imagines magicae factae ex materia solida diutius virtutem servant. Superi dant dona paratis. non solum naturaliter, sed per intellectum et liberam voluntatem ipsorum deorum. dii dant futurorum ostenta in aestis avibusque, et stellarum novid(?) prodigiis, ex quibus humana sagacitas coniicit eventus per proportionem signorum adventus, ut ex casu avis avis casum viri ex defectu membrorum in stis defectioni, exigue cadente deiectionem eorum. Dii imprimunt futurorum signa in rebus ministerio naturae universalis et naturarum vel obsequio daemonum servientium diis, et dominantium elementis animalibusque , similibusque cunctis, quae agunt facile pro voluntate deorum. Et si symbolice declarant in signis voluntatem dei, et futuros eventus, ut inquit heraclitus. Repraesentant interim opificii modum. Sicut enim per imagines firmas faciunt res, et eventus praesignant, sic et per nova stenta, et qualiacunque signa, / interim acuunt ex eadem causa, et occasione sagacitatem nostram.
Viscera in ostentis transmutantur contra naturam in animalibus ab anima eorum, et a daemone eis praesidente et a motu aeris. motuque coeli, praeter naturam et pro voluntate deorum ad homines admonendos. Quod autem divinitus fiat, patet, quia saepe non inveniantur in animalibus principalia quaedam membra ad vitam necessaria. Quae repente miraculo auferuntur. Cum necesse sit ea pauloante non defuisse.
In auguriis captandis aves miraculose moventur ab anima sua, et daemone praeside motuque aeris, atque coeli. a quo coelo descendit virtus per totum aerem conformans, et commovens illum ad de-