IAMBLICHUS
orum sententiam. pro signis efficiendis. Sententiam dico ab initio praesignatam, atque decretam, sic aves saepe se ipsas praecipitant, vel allidunt vel aliter se necant dum ad significandum conferunt, quod non sponte faciunt, sed tractae divinitus.
Flammae quaedam stellarum instar factae divinitus. aliquando pro signis futurorum in aere facillimae fiunt ad nutum deorum coelestium accenso illic aere summo, qui ductu. formatuque facillimus est praesertim a diis, atque in ignem. descendunt interim in hunc aerem corporum coelestium influxus quidam, conducentes ad creandas, movendasque stellas eiusmodi similes coelestibus lucae, virtute motu.
Mundanum animal est adeo secum unitum, ut membra eius compatiantur invicem, commoveanturque etiam quae remota inter se videntur, quasi sint proxima, tanquam eiusdem animalis membra. Atque haec unio, et compassio confert diis ad exhibenda signa hominibus, primo per coelum, subinde per aerem.
Dii non immediate, sed per media instrumenta scilicet daemones, animas, naturas et omnia hinc dependentia faciunt hominibus signa exordientes secundum principium unum. Et inde diffundentes deinceps motionem ab ipsis descendentem, quocunque volunt ipsi. Ideoque sine habitudine et co[h]ordinatione eorum ad generabilia, regunt eiusmodi singula et sicut in opificio, et providentia, ita in exhibendis signis non deflectitur eorum, intellectus ad nostra, sed dum ille in se permanet, signa omnia vaticiniumque convertit ad se· eaque animadvertit a se ipso procerede
Vates omnes confitentur, per deos vel daemones vaticinium nancisci, quia nequeant futura videre, nisi qui sint causae et domini futurorum. Per quos et alii videant·
Porphyrius admiratur quod dii adeo inserviant hominibus, ut vates aliqui etiam per farinam vaticinentur. Respondet Iamblichus deos non obsequio id praestare suo, sed excessu potentatis et bonitatis. et causam omnia in se continente, dum in seipsis manent absque conversione ad subdita, eis pro gradu praeparationis dona et signa largiri. sicut sol diaphanis, oculisque lumen. Atque hoc calorem. Quia videmus homines subiecta curare conversione quadam ad opera et distractione ad diversa, et distrahi a seipsis, et laborare, ideo similiter suspicamur providere deos. qui contra, quatenus ad se convertuntur, unamque sui formam, quae est inferiorum causa, eatenus agunt, movent regunt omnia, non distracti per diversa, sed ab uno principio nutuque simplici vibrantes cuncta, sussessione quaedam independentia, neque ipsi ad subiecta flectuntur. sed statu et plenissime sua reddunt sibi cuncta similia. Deus diversos suppeditat vaticinii modos. non quidem distractus ipse, sed individuo nutu formaque simlici suggerit omnes, et diversis temporibus suggerit diversos, non ipse per tempora varius, sed aeterno eodemque mentis, et voluntatis ictu omnes inspirat quamvis hi temporibus variis explicen-