Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


tunc non fiet vera unio, neque vere unum sicut neque in artificio sola arte pendente si resultat res sempiterne e suo statu cadent ut fiat aliquid temporale. Nisi enim mutentur, tertiumnon resultat, omnino vero absurdum est hoc ipsum quod generatione quadam fit temporali ponere sempiternum. neque tamen decet ponere temporale, ne sempiterna serviant temporali. Nec decet ponere hoc esse solubile, utrinque factum ex sempiternis. Et tamen per novam generationem videtur esse solubile. Illa igitur opinio est absurda.

Porphyrius ait, animam quandoque generare potestatem, essentiamque daemonicam imaginantem futura, per motiones eiusmodi. Generare inquam, dum conducit in unum materias quasdam habentes in se vires eiusmodi, praecipue vero materias acceptas ex animantibus. Iamblichus negat generari daemones et corrumpi. Negat enim ab anima ex viribus corporeis generari daemones, corporibus animaque superiores. Negat et actines animae particularis clausaeque in corpore procedere in essentias, in se extra animam subsistentes. Negat vires corporum, materiae prorsus addictas, solui ab eis ad daemones generandos.

Praeterea quaerit quae nam sit potestas, quae vires materiales a meteriis solvit. rursumque conflat in unum ad daemonem generandum. ubi videtur potestas haec esse daemonica, atque ita existere daemon etiam antequam generetur.

Non potest ex rebus carentibus anima, vaticinioque(?) generari anima, praesertim fatidica. Nequit ex deteriori praestantius procreari. Nequit essentia ulla, substantiaque constitui, ex motionibus animae, viribusque corporeis, quae nec substantiae sunt neque esentiae. Item nullum eorum quae per generationem seminantur, maius aliquid habet quam quod ei traditur a causa principaliter generante. Cum ergo, nec corpus, nec anima per se habeat vaticinium. non potest anima ex suis motibus, atque corporibus vaticinantem daemonem procreare. Dicet forsan aliquis non generari a nobis daemones sed eos animantibus ordine praesidere, itaque quando materiae ex animalibus huic daemoni commendatis, opportune adhibentur huc daemonem quasi comparientem ad talia ferri. Iamblichus ait, daemones qui usque adeo compatiantur vera vaticinari non posse. Verum nanque vaticinium non esse naturae passibilis et aliquo corpore, loco tempore clausae, sed ab his omnibus absolutae, ut queat quocunque in loco vel tempore facta, pariter simpliciter prospicere.