Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


DE MYSTERIIS

De somniis divinis et humanis


POrphyrius praesagia somniorum partim esse ex nobis, partim ab extrinseco. Iamblichus ait solum extrinsecus advenire. Quia saepe studemus, agimusque non nulla ad hoc praesagium aucupandum. Neque tamen datur. et saepe id non quaerentibus datur. Quod si somnialis effectibus esset ex nostra natura, arbitrioque humano: nobis ad hoc providentibus eveniret. Mittitur autem a diis pro eorum arbitio, scilicet quando, et quomodo volunt, benignitate quadam demonstrare futurum. Idem declarat Orphicus hymnus.

Porphyrius ait, vaticinii causam, esse quandam animi passionem. Iamblichus negat dicens passionem esse suapte natura instabilem inordinatamque, atque perturbatam. Vaticinium vero esse debere stabile prorsus et ordinatum. Ideoque non posse in passione versari. Item quando anima prudens est, et constans, agitque secundum vires eius praestantiores, scilicet intellectuales, rationalesque, futura non prospicit. Quomodo igitur haec assequetur quando patitur secundum inordinatos motus, atque perturbatos.

Item passio nihil habet proprium ad entium veritatisque contemplationem sed affert impedimentum. Praeterea si res ipsae in mundo essent passionibus constitutae passio similitudine quadam has attingeret. Cum vero rationibus speciebusque constitutae sint, et agantur. certe alia quaedam praenotio est ab omnibus pasionibus aliena. Rursum passio praesentia tantum sentit. Cum igitur vaticinium futurum, etiam assequatur, non versatur in passione.

Porphyrius ait, vaticinium esse passionem quandam phantasiae subortam, vel ex cogitationibus nostris, vel instinctu corporalis in nobis naturae vel similiter incidentem, ut et phreneticis contingit vaticinari. Ad hoc autem adhibet signa, et in statu vaticinii agit quidem imaginatio vehementer. sensus autem interim occupantur, et cohibentur. Item et non omnes sed iuvenes simplicioresque ad hoc idonei sunt.

Iamblichus ait, occupationem sensuum esse signum, et phantasma tunc nullum est humanum. Vapores adhiberi ad efficiendam cum deo congruitatem(?), non ad afficiendam spectantis animam. Invocationes non excitare, vel cogitationes, vel corporeas passiones in nobis. Nam nobis incognitae sunt, soli deo qui invocatur cognitae. solos simpliciores esse expositos divino spiritui extrinsecus venienti.

Quod Porphyrius ait, vaticinium esse passionem phantasiae talem, qualis, accidit melancholicis, et desipientibus saepe fatidicis, abuti-