Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE MYSTERIIS


habeat actionem.

Item duplex est in sacerdote figura(?), sive praetesta, una quidem humana, altera vero divina. quam ex sacramentis induit in quibus latet divina potestas, sursum ad divinitatem animum elevans deoque coniungens.

Ideoque figuram divinam adhibens animo, quam indutus potest sub praetestu dei: tanquam superior eiusmodi spiritibus imperare. tam et si tanquam homo rogare solet invocans eos eatenus superiores quatenus ab universo invocat potestates. Sed ita verius solvimus quaestionem, communio quaedam consentientis benevolentiae et complexio indissolubilis unitatis omnem sacrorum expeditionem continet, ut haec effectio sit divina et excedens omnem expeditionis humanae modum.

Ideoque hunc omnem illinc auferre debemus. Non igitur sacerdos numerum accersit vel ut absens, nec mandat aliquid segregato perficiendum: quod homines inter se solent.

Immo una quaedam eademque communiter divini ignis actio sponte sua per se prompta praesensque ex se agens refulget agitque. eodem modo per omnia simul, tum quae deinceps inde tradunt aliis: tum quae possunt accipere idem non nihil. Divina igitur opera quae in sacris explentur, non per contrarietatem huius ad illud ut generabilia. non per differentiam vocantis moventisve advocatur: atque motum, transiguntur, sicut humana solent sed identitate unione, consensione: id totum expletur. et sublata discrepantia: hoc ipsum quod agit. et cuius virtute agitur est commune ubique aliquid atque simplex.

Porphyrius quaerit, cur nam superi saepe iubeant suos cultores esse iustos. aliquando tamen obsecrati inferre iniuriam inferant. Respondet Iamblichus non inferre iniurias: sed iusta suplicia. ac si forte iniusta, non esse deos, sed daemones improbos. Dii non partem quandam huius vitae tantum, sed totam, nec hanc solam. sed universam ab aevo in aevum conspiciunt animae vitam· atque ita pro meritis in antecedente vita contractis saepe puniunt in sequenti, sive rogati punire: sive non rogati. Interea nos qui nihil videmus ultra praesens opinamur adversa non nunquam nobis contigere praeter meritum: Dum tamen saepe in hac vita patimur, quae in alia iam intulimus et quae nunc facimus, aliquando patiemur.

Praeterea multa nos latent hominum peccata quae deos minime latent. Item nos iustitiam definimus, ut suum quisque oficium faciat, secundum praesentes patriae leges. Dii vero definiunt eam latius ad modum spectantes videlicet ad totum ordinen universi. atque spectantes eam praecipue rationem, qua nimae diis conducant iudicium inde peragutn. Tantaque diversitas est inter iudicium divinum