Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


de ipso iure atque nostrum, ut ad illud attingere non possimus. Iam vero et ipsi dii quid iustum sit aliter perpendunt ad unam spectantes animam, aliter ad totam animarum cognationem, Si enim eiusdem naturae communio existens inter animas, tum in corpore viventes, tum extra corpus positas complexionem quandam eandem atuqe communem cunctis efficit ad totam mundi vitam ordinemque mundanum, necessarium est expeditionem iudicii a totis exigere scilicet ab ordine universali, et a necessitudine animarum inter se requireretur. Praesertim ubi scelerum magnitudo ab una anima commissorum excedit supplicium, consequens ex peccatis.

Dii ergo nunquam obsecrati inferunt supplicia, nisi iusta. Cum enim secundum essentiam bonum habeant, mali iniustique causa esse non possunt.

Verum siquis forte convicerit ex imprecationibus ad superos factis, adversa quaedam aliquibus iniuste contingere, alias quasdam praeter deos bonaque numina causas inquirere compellemur. quas si forte non invenerimus. non tamen ob hoc suspicari aliquid debemus de diis indignum divina natura. eaque scientia certa, quae de bonitate deorum nostris intelligentiis est innata. In qua proculdubio graeci omnes barbarique consentiunt. Proinde cum malorum species diversae sint: atque dissidentes non in unam sed in diversas referendae sunt causas.

Si verum est, quod de idolis dicebamus improbisque daemonibus, hinc sane exoritur multiplex origo malorum. Simulant enim deorum praesentiam daemonumque bonorum. Ideoque culctorem suum iubent esse iustum, ut ipsi videantur boni, sicut et dii. quoniam vero natura sunt mail. rogati mala inferre, libenter inferunt, atque nobis ad iniusta conducunt. Hi sunt omnino, qui et in oraculis mentiuntur et fallunt et turpia consulunt. atque peragunt. Dii vero bonique daemones neque fallunt unquam: neque conferunt ad iniqua. est insuper malorum natura daemonum sibimet inconstans, instabilis secumque dissidens alias alia suadens. superiorum vero natura. sibi constat assidue eundemque servat semper in actione tenorem.

Corporeae mundi partes non sunt virtute vacuae. sed quanto maiores pulchriores perfectiores sunt quam nostra corpora: tanto vires actionesque maiores habent. Igitur una queque earum vires seorsum differentes habet, et actiones diversas edit.

Item habitudine quadam invicem multo plura conficere possunt. Quin etiam a totis mundi partibus descendit in particulas quaedam actio multiformis. descenditque facillime propter potentiarum similitudinem. Quatenus videlicet sequentes gradatim potentiae antecedentibus correspondent. Praesertim ubi pa-