Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE MYSTERIIS


tiens insuper ad agens accommodatur. corporis ergo necessitatibus contingunt ex totis in particulas quasdam mala et pernitiosa quaedam totis quidem salutaria, et harmoniae universi consona quamvis interea noxia partibus, vel quia totorum actiones substinere non possunt, vel propter commissionem inferius accedentem, imbecilitatemque infimis naturalem, vel quia partes, partibus commensuratae non sunt.

Proinde praeter ipsum mundi corpus multa potest ipsa mundi natura. Nam et similium concordia, et discordia dissimilium non pauca facit. quin etiam multorum coitus in unum totius animal et potentiae vigentes in mundo quotcumque sint et quales aliud quidem in totis aliud in partibus agunt ob ipsam partium debilitatem ad ultimum distributam atque divisam.

Amicitia totius et amor atque contentio, et similia in ipsis quidem totis actiones sunt in particulis passiones· Item quae in intellectu divino species sunt rationesque purae in universi natura materialem quandam participant indigentiam. in singulis tandem informitatem, et quae in totis sunt unita in particularibus dissident. corrumpuntur insuper particulae quaedam ut tota secundum naturam constituta serventur conteruntur et partes quaedam atque premuntur, totis interea sic inde nascentibus passionis expertibus.

Quando veneficus aliquis in precationibus suis deducit desuper in quempiam calamitatem utendo videlicet ad hoc naturalibus quibusdam corporeisque potentiis universi traditio quidem actionis eiusmodi venit desuper absque electione, atque pravitate, tam et si interim maleficus hac ipsa utens, traditionem deflectit ad contraria prorsus atque mala, et ipsa quidem traditio actioque superne descendens compassione quadam propter similitudinem sub contrariorum passionibus commovetur. Maleficus autem electione trahit praeter iustum, quod traditum est ad mala iam vero ipsa traditio, secundum unam harmoniam mundi conficit, ut quae distantissima sunt tamen cooperentur. si quis interim id deprehendens ducere molitur inique partes sortes ve. quasdam totoius in partes alias ita laedens eiusmodi damni non est causa universum, sed abusus humanus transgrediens ordinem universi legitimaque pervertens·

Non igitur dii mala nobis inferunt, sed naturae corporaque divinitus dependentia. Atque et haec non ut malos sed ut bonos defluxus mundoque salutares ad ima demittunt, qui vero suscipiunt propria mixtione, perversitateque transformant, adeo ut aliter quidem data recipiatur conditione contraria.

Post haec interrogas, cur natura superi non exaudiant inuo cantem, nisi castum ipsi vero interim obsecrati illicitos cuncubitus adiuvent. Neque pudeat cultores suos ad turpes libidines incitare. Quando