DE MYSTERIIS
bile purum est. id praecipue futurum assequi consuevit. Quod vero cum materiali passibilique et tenebroso commercium habet obruitur ignorantia. hanc ergo artificiosam praesagi machinam, neque legitimi vaticinii nomine dignam esse censemus, neque serio pertractandam, neque utenti quasi sit veridicus esse credendum.
Quomodo obsecratores daemonibus minabantur
NArrat Porphyrius sacerdotes consuevisse violentis quibusdam minis adversum superosuti, veluti nisi vos ita feceritis vel contra si feceritis aliquid coelos confringam vel occulta isidis patefaciam, vel archanum in abysso reconditum divulgabo. aut sistam barim. i. navem quandam apud aegyptios sacram, aut membra osiridis typhoni dispergam caeteraque similia. Iamblichus subdit ex secratores non consuevisse dirigere minitationes eiusmodi, ut Porphyrius opinatur ad solem et lunam caeterave coelestia. sed esse in mundo genus aliquod potestatum valde divisum, et indiscretum, inconsideratumque. quod accipit quidam ab alio rationem exauditque. Sed propria intelligentia nequaquam. Neque verum a falso neque possibile discernit ab impossibili. Hoc itaque genus minitationibus lacessitum, protinus irritatum, et stupet, utpote quod et ipsum naturaliter dictis vehementioribus agitatur, et alia ducit trahitque per stupidam quandam et instabilem fantasiam. Praeterea sacerdos saepenumero humana virtute sed divina sacramentorum ineffabilium potestate mundanis numinibus imperat atque minitatur. ipse tunc in superiorum deorum ordine constitutus, et ideo grandioribus propria natura mandatis utitur atque minis, neque tamen tanquam facturus quae tunc asseverat, sed declarans quantam nactus fuerit potestatem perper ipsam ad deos unionem comparatam videlicet ex notitia possessioneque inffabilium symbolorum, sive signaculorum quae dicimus sacramenta. Item daemones per provincias partesque divisi et partes mundi costodientes. singuli commendatarum sibi partium tantam habent curam, ut nec verbum quidem illius ordini dispersationique contrarium valeat tolerare perpetuam, videlicet immutabilemque mundanorum perseverantiam obnixe custodientes. Ordinem vero eiusmodi suum ideo immutabilem susceperunt, quoniam ordo deorum immobilis permanet in eisdem In quo igitur esse habent daemones vel aetherei vel circa terram distributi, hoc ipsum, nec minitationibus invadi unquam audire possunt. proinde daemones ineffabilium archanorumque mysteriorum custodiam studiose procurant. Tanta videlicet observantia, propterea quod intelligunt ordinem dispensationemque universi praecipue in eiusmodi mysteriis contineri. Quatenus videlicet allegorice per haec verba numina desi-