Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


gnantur, ordinesque mundani. hanc enim ob causam mundi partes in ordine permanent, quod beneficio potestas osiridis sincero permanet, et intacta neque contrario tumultu, et errore miscetur. Permanet insuper ipsa omnium vita pura semper et incorrupta quatenus vivificae, formosaeque rationes quae in iside reconditae sunt, consistunt ibidem, dum inde mundus agitur, nec ipsae in corpus hoc descendunt oculis manifestum. atqui et omnia permanent immobilia et simul sempiterna generationis videlicet successione, quoniam nullum solis cursum unquam sistere potest. perseverant insuper integra, quoniam quae in abysso, id est profundo sunt abscondita, nunquam aperiuntur, in quibus ergo salutem habent omnia simul et universum, videlicet in eo quod et quae naturaliter sunt occulta, ut sunt occulta serventur, et maneant et secretissima deorum essentia, nunquam sortem contrariam subeat, nec appositis misceatur, hoc inquam circumterranei daemones, nec ad vocem usque auditumque substinent aliter affici verbisque prophanari. atque propterea adversus daemones eiusmodi verborum usus habet aliquam potestatem. De his autem nullus alicubi minitatur. Nec ad illos sunt obsecrationes eiusmodi constitutae. quapropter caldaei sacerdotes apud quos diiudicatus decretusque est, purus ipse ad solos deos sermo, nunquam minis utuntur. Aegyptii vero qui cum divinis sacramentis daemonicos sermones admiscent, ad minas eiusmodi aliquando se convertunt.

Expositio symbolorum aegyptiae theologiae


I Mitantes aegyptii ipsam universi naturam. fabricamque deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in symbolis conficiendis ostendunt. quemadmodum et natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, et dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant.

Cum ergo perspiciant superiora omnia inferiorum similitudinem delectari, atque insuper optent a superioribus bonitate repleri, quatenus pro viribus imitentur, merito et ipsi convenientem superis modum agendi pro viribus offerunt, quando occulta mysteria symbolis inserunt manifestis, in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus. Quando igitur lutum in sacris nominant, ut inducunt, hoc intellige mundi corpus, atque materiam genitalemque virtutem huic insertam et quasi pariter agitatam, atque fluentem, aut etiam causam principalem, et quasi loco fundamenti praepositam, elementorum elementaliumque virtutum. Cum hoc igitur tale sit deus ipse totiusque naturae virium