Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


rum propriis visionibus. sed in precibus etiam levioribus, quae eiusmodi sensum habent, atque per talem symbolicam mysticamque culturam ad deos supplicandos accedunt.

De nominibus divinis


POrphyrius quaerit cur sacerdotes utantur nominibus, quibusdam nihil significantibus. Iamblichus respondet omnia eiusmodi nomina significare aliquid apud deos quamvis in quibusdam significato nobis sint ignota, esse tamen nota quaedam, quorum interpretationem divinitus accepimus. omnino vero modum in eis significandi ineffabilem esse. Neque secundum imaginationes humanas sed secundum intellectum, qui in nobis est divinus, vel potius simpliciore praestantioreque modo secundum intellectum diis unitum. Auferendum igitur a divinis nominibus omnes excogitationes et rationales discursus atque assimulationes naturales vocis ipsius congenitas, ad res positas in natura, et quemadmodum caracter symbolicus divinae similitudinis in se intellectualis est, atque divinus ita hunc ipsum in omnibus supponere accipereque debemus. quod autem hic nobis sit, hoc ipsum in eo est maxime venerandum. praestantius enim est, quam ut in nostram notitiam dividatur· iam vero in quibus divinorum nominibus resolutionem suam divinitus acceperimus in his totam habemus essentiae potentiaeque et ordinis divini notitiam ipso nomine comprehensam, atque etiam mysticam et ineffabilem simulque totam deorum imaginem in anima custodiamus, animamque per haec ad deos attolimus elevatamque illis pro viribus copulamus.

Proinde quaeritur cur nam inter nomina divinorum barbara caeteris anteponimus, quia videlicet sacrarum gentium velut aegyptiorum assiriorumque totum dii sermonem approbaverunt tanquam sacris maxime congruentem, propterea et communes dictiones modosque loquendi arbitramur cognatae ad deos dictioni, orationique adhibendum praesertim quia antiquior primusque extitit. modus iste loquendi. atque et quoniam prima nomina divinitus acceperunt dum ea cum propria lingua miscerent tanquam cum familiari, consentaneaque illis voce contemperantes ita nobis servanda perpetuo tradiderunt. Nosque ita ipsam traditionis regulam rite deinceps conservare debemus. Siquid enim aliud diis convenit sempiternum ipsum et immutabile diis est prae caeteris cognatissimum. Inter haec Porphyrius ait illum qui vocem audit nominum divinorum ad significare respicere, ideoque sufficere notionem ipsam eandem ubique manentem, qualiscunque sit dictio. Respondet Iamblichus hunc in modum, non est autem id tale, quale tu putas, si enim nomi-