Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE MYSTERIIS


omnium quae insitae sunt elementis, causa utpote qui haec superemineat omnia immaterialis ipsae indivisus immobilis, et ingenitus totusque ex seipso et in seipso totus. haec omnia perspicuus antecedit, et ducit in se cunctacomplectens, atque ex eo quod complectitur omnia ac de suo mundanis tribuit omnibus ex ipsis eluxit. Quoniam vero supereminet omnia effulget, ut segregatus a mundanis omnibus secum ipse solus per sublime procedens. Confirmat et hoc, quod subinde sequitur symbolum, ubi deus inducitur sedens super loton aquaticum, scilicet arborem ubi significatur deum principatu suo mundanum superexcedwere lutum nec attingere gubernando, sed principatum gerere intellectualem penitus et empireum. Omnia enim in loco rotunda sunt tum poma, tum folia, ex quo significatur circularis actio mentis per eadem videlicet, et eodem pacto se habens. Deus igitur ipse super hanc insuper actionem in seipso consistit, superans eiusmodi principatum sanctus et venerandus, et in seipso penitus conquiescens, quod quidem ex actu sedendi significatur proinde ubi deum introducit navis gubernatorem principatum significant mundi gubernatorem. sicut enim gubernator a navi et gubernaculo segregatus uno quodam facilique momento movet undique et regit, dirigitque navem ita deus ipse mundum desuper videlicet a primis naturae principiis praecipuas motionum causas exhibens. Quoniam vero partes coeli omnes animaliaque coelestia, et totus universi motus ipsumque tempus secundum quod mundus ipse movetur, cuncta denique quae continentur in totis, vires a sole descendentes accipiunt, alias quidem commistas in ipsis, alias autem commistionem exuperantes, ideo has quoque symbolicus significandi modus adducit, verbis quidem solem designans secundum animalia coelestia figurari, formasque vicissim commutare per oras. Interea vero demonstrans immutabilem eius simulque totam per totum mundum traditionem. sed quoniam quae suspiciunt. alia quidem alibi circa impartibilem feruntur dei traditionem atque ipsa pro diversitate naturarum motionumque suarum. multiformes accipiunt a sole potentias propterea symbolica traditio vult per donorum multitudinem unum ingredi deum, atque per potentias multiformes unam dei adesse potentiam. Quapropter inquid ipsum unum eundemque consistere vices vero formarum, transfigurationesque insuscipientibus asserit resultate qua propter illum secundum animalia et ad oras commutari ait, quasi circa deum mutationes eiusmodi varientur secundum diversa subsceptacula dei eiusmodi votis utuntur aegyptii non solum in ipsis deo-