Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE MYSTERIIS


bus? Componens de empireis libros centum, totidemque de aethereis mille de coelestibus.

Secundum vero alium ordinem praeponit deum emeph diis coelestibus tanquam ducem, quem ait intellectum esse se ipsum intelligentem atque in se intelligentias convertentem. huc unum impartibile anteponit, quod appellat primum exemplar aut expressionem aut effigiem. quod icthon appellat. In quo est primum intelligens et intelligibile primum, quod solo silentio colitur, praeter hos autem rerum apparentium opificio alii duces praesunt. Nam opifex intellectus qui et veritatis est dominus, atque sapientia, quatenus in generationem progrediens occultam latentium rationum potentiam traducit in lucemamun aegyptiaca lingua vocatur‹.› Quatenus autem sine mendacio peragito omnia et artificiose simul cum veritate phtha nuncupatur graece vero hunc vulcanum nominant artificiosum duntaxat considerantes.

Quantum vero effector est bonorum appellatur osiris aliasque denominationes habent propter potentias, actionesque differentes.

Est et principatus alius apud illos super elementa tota in generatione posita, virtutesque eorum quarum quatuor quidem masculinae quatuor foemininae. Quem prinipaturm soli tribuunt. Item alius principatus super naturam omnem, quae in generatione versatur lunae tributis.

Marsilius. Potes in his ordinem consentientem proculo ita disponere. Primum est ipsum unum super ens super intelligibile totum. Secundum unum ens, sive unitas entis in quo unitas sua suo enti praeponitur. potest et intellectus intelligibilis appellari et sui pater. Tertium est intellectus intelligibilis intellectualisque simul et unitus intellectus et expresssio, prima icthon. Quartum intellectus intellectualis iam explicatus coelestium dux deorum emeph. Quintum intellectus opifex proximus dux opificum mundanorum, qui sunt dii caelestes empireique et aetherei hic forsan intellectus est animae mundi qui nominatur Amun phtha Vulcanus osiris.

Iamblichus dividentes vero coelum in partes duas, vel quatuor, vel duodecim, vel sex atuqe triginta, vel harum duplas, vel aliter quomodocuncque principatus his quoque perficiunt aut pauciores aut plures. Rursus ducem unum his anteponunt atque ita aegyptiorum tractatus de principiis desuper ad postrema progrediens ab uno descendit in multitudinem. ab uno videlicet gubernatam a deo ubique indefinita natura sub quodam termino definito sit imperiose comprehensa. Praecipue vero ab excelsa omnium causa unitate.

Materiam vero produxit deus materialitate. videlicet