Jump to content

Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/78

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IAMBLICHUS


ab essentialitate sub derivata quam opifex vitalem assumens, simplices im patibilesque sphaeras effecit. Ipsius vero postremum accepit ad generabilia et corruptibilia corpora facienda.

His ita discretis facile solvuntur dubia, quae in libris aegyptiis, quos legisti concepisse dicis. Qui enim sub mercurii titulo circunferuntur, opiniones mercurialies continent, et si saepe philosophorum gracorum stilo loquuntur. Sunt enim ex lingua aegyptia in graecam translati a viris philosophiae non imperitis.

Optarem vero unt quincunque mundanarum rerum causas primas attingunt, ultima quoque principia declarent.

Item quicunque planetas zodiacum(?) decanos horoscopos, stellas potentes duces tractant, ut particulares principiorum distributiones traderent.

Proinde dogmata qua in salaminiacis sunt brevissimam partem mercurialium ordinationum continent. item quae de stellarum apparitionibus vel latebris aut lunae augmento vel decremento tractantur, in postremis penes aegyptios assignationem causarum, habent.

Profecto aegyptii on omnia esse naturalia putant, sed vitam et intellectualem, et animalem a natura discernunt. Non in mundo solum. sed etiam in hominibus. atque cum intellectum et rationem secundum seipsos existentes praefecerint. Sic quaecunque fiunt fieri arbitrantur, atque eorum quae in generatione versantur, primum praecipuum ve patrem esse opificem asserunt. Cognoscunt quoque vitalem potentiam, et quae in coelo est, et quae super coelum extant.

Item purum intellectum collocant super mundum, et unum impartibilem in toto mundo, et alterum per omnes circulos distributum.

Iam vero haec non oratione rationeque nuda speculari solent, sed admonent insuper atque docent, ad excelsiora communioraque, et superiora fato naturam nostram progredi ad ipsum deum opificemque mundi. Quatenus neque materiam ferat secum, neque aliud quicquam praeter oportuni temporis observantiam, idque sacrorum opera nos consequi docent, atque simul efficiunt. tradidit hanc quoque viam nobis ipse mercurius. Sed interpretatus est eam prophetabitis Ammoni Regi inventa in adytis templi in urbe Sayn, aegypti litteris que sacris insculptam praebuit(?) quoque nobis. Dei nomen discurrens per universum. sunt et alii multi ordines de eisdem. Quapropter non recte mihi videris aegyptiorum omnia ad naturales duntaxat reducere causas. Sunt enim apud illos plura atque essentiis pluribus. sunt et potestates supermundanae quas et religiosa principia sa[n]ctimonia coluerunt.