Liber I
DE proprietatibus itaque et naturis rerum tam spiritualium quam corporalium elucidare aliqua cupientes ab illo sumemus exordium qui est alpha et o finis et principium omnium bonorum. In principio patris luminum (a quo procedit omne datum optimum et omne donum perfectum) implorantes auxilium ut ille qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et revelat profunda de tenebris, et abscondita producit in lucem. huic opusculo quod ad ipsius laudem et legentium utilitatem de diversis sanctorum et philosophorum dictis non sine labore recolligere iam incepi felicem dignetur impendere consummationem.
ESt igitur ut dicit Innod. iii. solus et verus deus eternus immensus incommunicabilis, omnipotens, et ineffabilis. pater et filius et spiritus sanctus. tres quidem persone. sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino. pater a nullo, filius a patre solo, spiritus sanctus ab utroque absque inicio et absque fine. pater generans, filius nascens, spiritus sanctus a patre et filio procedens. he tres persone sunt consubstantiales, coeterne, omnipotentes, coequales unum universorum principium, creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium creaturarum qui sua virtute omnipotenti simul ab inicio temporis utranque de nihilo condidit creaturam. videlicet angelicam et mundanam, ac demum humanam quasi communem ex corpore et spiritui constitutam. hucusque extra de sum. tri. c. i.
HEc autem sancta trinitas secundum communem essentiam est individua, et secundum personales proprietates est discreta in nature sue simplicitate non admittens divisionem nec impersonali proprietate recipiens unitatem, sed semper in essentia unitas et in personis pluralitas invenitur. a qua omnis confusio et mutua mixtio remouetur. quia cum alius sit pater alius filius alius spiritus sanctus. pater non poterit esse filius nec spiritus sanctus. sicut nec econverso spiritus sanctus non potest esse pater vel filius nec filius non potest esse pater vel spiritus sanctus, sed quilibet istorum est una essentia vel natura que sola est universorum principium preter quod non est aliud reperire. et hec essentia neque est generans neque genita neque procedens, sed est pater qui generat et filius qui gignitur et spiritus sanctus qui procedit ut simpliciter distinctio sit in personis, et in natura unitas teneatur. unde licet alius sit pater alius filius, alius spiritus sanctus non tamen aliud sed id quod est pater est filius et spiritus sanctus. pater vero generando totam sustantiam suam ei dedit sine divisione, et tamen totam retinuit sine diminutione. et sic una et eadem res est pater gignens et filius nascens et spiritus sanctus ab utroque procedens hucusque Innod. iii. ubi. sͣ. c. ii.
UT autem dicta et dicenda apertius elucescant, notandum est iuxta sanctorum traditionem quod quicquid in deo est aut de deo dicitur, aut est essentia, aut est notio, aut persona. una est enim indivisibilis essentia, persone tres. et he tres persone sunt una essentia et unus deus. et quelibet earum est una essentia et unus deus. pater a nullo, filius a patre nascendo, spiritus sanctus a patre per filium procedendo. pater per filium generat, filius gignitur, et pater cum filio spiritum sanctum spirat, et quod filius spiritum sanctum spirat, hoc habet a patre. quicquid enim persona habet ut facit, hoc habent a persona a qua est. et ideo quia filius est a patre, ab ipso omnia habet. et quia spiritus sanctus est a patre et a filio, ideo habet quod habent communiter ab utroque. sed propter huiusmodi nascibilitatem vel processibilitatem pater non est maior nascente vel spiritu sancto procedente. quia veritas divine essentie equaliter est in ipsis et in patre. Hec omnia habentur a boecio in libro de trititate. et a hugone et etiam augusti. et richardo.
NOtiones autem sunt quinque secundum hug. et agu. s. paternitas innascibilitas filiatio, processio et communis spiratio. et dicuntur he quinque aliquando notiones, quia notificant personas aliquando distinctiones, quia personas distingunt aliquando relationes quia per ipsas quandoque persone ad se invicem referuntur. dicuntur etiam proprietates, quia personis proprie insunt
Istarum autem notionum tres dicuntur personales proprietates scilicet paternitas filiatio, processio. eo quod personas faciunt. Nam istorum quinque notionum tres sunt patris scilicet innascibilitas, paternitas, et communis spiratio. et due sunt filii scilicet filiatio, et communis spiratio. una vero spiritus sancti tantum scilicet processio nec aliquid derogat spirtui sancto quod tantum habet unan notionem. neque filio superexcresit quia habet duas. nec pater maior est aliis personis duabus, quamvis tribus notionibus ab aliis spiritualiter discernatur. Regulariter enim de istis notionibus tenendum est quod nulla de alia predicatur. et quod quilibet est divinam essentia et unus deus et una essentia. Item nulla notio inest divine essentie sed tantum persone. quia essentia nec distinguit nec distinguitur, sed sole persone ab invicem distinguntur.
QUamvis autem divina essentia a mortalibus non possit cognoscit ad plenum