Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
89
XXV. COLLOQUIUM A IŪLIĀ ET SULPICIĀ DE VESTĪMENTIS ET QUIBUSDAM ALIIS HABITUM
Scaena Prīma: Iūlia et Sulpicia in ātrio sedent.
(A tergo stat cubīle.)

Sulpicia. Quando, Iulia cārissima, Bāias profectūra es?

Iulia. Crās māne, mea lūx. Hīc, ut vides, ‘omnia fervere lāte,’ ut cecinit Maro noster.

S. Fīliolamne tuam Phrynēn tecum ferre paras?

I. [Se flābello ventilat.] Paro, sed minime illā, crēdo, ūsūra. Castella scīlicet ex harēna cum serva Sabīna in lītore faciet.

S. Me miseram! mihi septem dies manendum est.[1]

I. Septem dies! te infēlicem!

S. Velim tamen mihi ostendas aliquid vestīmentorum quae tecum portanda curas.

I. Ostendam, quam libenter. [Surgit.] In cubiculum, sōdēs, venias, quā servae vāsa mea, ut aiunt

  1. mihi … manendum est. This is an impersonal construction: lit. ‘it must be remained by me’: the agent in this case is regularly expressed by the dative, Trans. ‘I must wait.’ Cf. dialogue XXI.