que quōcunque te moves, suaviorum plēna sunt omnia.
I. Quod ad basia attinet, ego quidem Romae manebo contentus: hīc enim iam vel aestāte vel hieme satis basiorum.
Te vīcīnia tota, te pilōsus
Hircōso premit osculo colōnus.
. . . . . .
Brūma est, et riget horridus December,
Audes tu tamen osculo nivāli
Omnes obvius hinc et hinc tenēre
Et totam, Line, basiare, Romam.
. . . . . .
Hībernas, Line, basiationes
In mensem rogo differas Aprīlem.[1]
Ph. Sed si tu, Iuli, gustasses semel quam sint molles basiationes Siculae, quam fragrantes, profecto cuperes non decennium modo, ut Solōn[2] fēcit, sed usque ad mortem in Sicilia peregrīnāri.
I. Ego mālo Romae podagra affici, Philippe. Sed per me haud stābit quōminus tu in Sicilia in aeternum habites. Valē.