Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
101
CONIURATORUM

Cat. Res nostrae in malum, spēs nostrae in dies etiam in pēius ruunt. E somno excitāmini: expergiscimini: lībertatem toties optātam prensate. En fāma, dīvitiae, glōria vos manent. Fortūna ipsa vobis haec ostendit mūnera. Me vel mīlite vel imperātōre ūtimini. Nec mens mea nec membra vestrae rei dēērunt. Cum consul ero, procul dubio, nisi me fides fallit et vos servi esse quam līberi mālētis, quae vultis omnia efficiam.

Ceth. Liberi, liberi!

Long. Libertatem!

Cur. Libertatem flāgitamus omnes!

Cat. O viros generōsos! Īlicet sacrāmento vērissimo nos obligēmus, quo firmius sit consilium!

Aut. Atqui, nondum inito consilio, licet sāne quaerere qua conditione haec arma sint sūmenda.

Var. Vēra: et per quas copias victōria sit reportanda.

Cat. Quid? An putatis, amici, me vos iussurum esse tanquam Boream prehendere?[1] Sed vobiscum reputate quam omnīno sēcūram jam se habeat respublica. Totus senātus dormītat: copiae cunctae forīs. Alteri exercitui qui in Hispānia est praeest Cn. Piso, alteri, qui in Maurētānia, Nūcerinus, quo-

  1. Boream prehendere. A proverbial expression for attempting the impossible: like, ‘to make bricks without straw.’