Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
DIALOGUES OF ROMAN LIFE
I. ARS SCRĪBENDĪ
Scaena: Pergula[1] lūdi.

Pueri in duās partēs dīvīsi sedent: decem iūniōrēs docet Sōtiōn, decem seniōres Orbilius.

A. Iūniōrēs.

Sotion. Horātī, ex amārio adfer cērās. [Adfert.] Bene.Hodiē scrībendi artem discētis. Iam in cērīs exarāvi litterās S-A-P-I-E-N-T-I-A. Velim per litterārum simulācra stilōs dūcātis: sed tardius, si vultis.Pōnite ceras in genua: in manūs capite stilōs. Incipite.Gracche, litteram S praeformātam male persecūtus es.

Gracchus. Nōn ante litteram S scripsi, praeceptor.

S. Digitōs igitur tenēbo: Iam litteram A ūnā mēcum dēscrībe. Tardē! Ita. Deinde litteram P.Horātī, adfer mihi ceram tuam. An tōtum vocābulum iam dēscripsisti? Celerius, puto. Ecquis alius est qui tōtum vocābulum descripserit?

Omnes. Descripsimus.

S. Iam vocābulum prōpositum imitandum est:

  1. Pergula. Schools were often held in a kind of verandah looking out on a street or open space.