Haec pagina emendata et bis lecta est
16
EMPTORUM ILLECEBRAE
A. Nec mīrum: quisque suum quaerit commodum.
P. Sed quid agimus, hodierni pensi immemores?
A. Est exiguum: satis temporis restat nōbīs.
V. PATER ANXIUS
Veiis.
Attius, hypodidascalus: Burrus, puer.
Attius. Quā pecūniā ēmisti illum librum?
Burrus. Quā censes, nisi meā?
A. Mīror unde habueris.
B. A patre eam accēpi.
A. Quando vēnit?
B. Octō diēs abhinc.
A. Mīror quod non eum vīdi.
B. Non est quod mīrēris.
A. Quid ita?
B. Quia vix sesquihōram[1] morātus est. Nam cum dēscendisset dē equo atque allocūtus esset mē paucis, ‘Eāmus’, inquit, ‘in tuum cubiculum ut loquar tecum līberius.’
A. Sed antequam cētera narrēs, velim scīre quid sibi vellet ēius tam inopīnātus adventus.
B. Audierat falso quōdam rūmōre, ut fit, me aegrōtāre.
- ↑ sesquihoram. Cf. sesquimodius, a peck and a half.