Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
19
TECTI LARISQUE DESIDERIUM

A. Atquī non poterat iniussū magistrātūs.

B. Nescio, tamen cōnūbātur.

A. Quid factum est posteā? Cubuitne vestrae domi?

B. Minimē vēro.

A. Ubi igitur?

B. Nosti meae sorōris virum?

A. Tanquam tē.

B. Eo missus est a matre, dum patris īra dēfervesceret.[1]

A. Quid tandem factum est?

B. Māter ēgit cum propinquis nostris et amīcis, ut īrātum patrem mītigārent.

A. Sīc igitur tuus frāter rediit in grātiam cum patre.

B. Id fuit non magni negōtii: nam patrem iam coeperat paenitēre quod sic īrātus esset, quodque fīlium tam graviter accēpisset.

A. Nempe ūnus diēs ēius īram lēnierat.

B. Tamen eā lēge eum recēpit, ut prōmitteret sē statim a vindēmiā Athēnas reditūrum.

A. Nempe difficile est nātūram cōgere. Tenēsne sententiam illum Horātiānam, ‘Nātūram expellās furcā, tamen usque recurret’?

  1. defervesceret. Dum with the subjunctive conveys the idea of purpose, ‘till his anger should cool down.’