Haec pagina emendata et bis lecta est
20
VII. AEDĒS RŌMĀNAE
Puero Britanno, ē nostrātibus ūni, Rōmam, ut apud divum Augustum erat, magicā quādam arte translāto, puer Romanus amīcē et cōmiter ūtitur.
Rōmānus puer—Britannus puer.
Rom. Puer. Quanti hunc vīcum nostrum aestimas?
Brit. Puer. Mihi quidem rēs hebes et insulsa vidētur.
R. Cūr ita? Nam prope omnes Rōmāni vīci huicce similes sunt.
B. Quia, puto, inānes sunt mūrī, et fenestrae perpaucae: ad hōc, fores satis incomptae.
R. Esto. Fores prōpellāmus, atque ineāmus.
B. Ā, quanto pulchrius!
R. Iam intus sumus. Quid est quod libenter vides?
B. Nitent parietes: pictae tabellae sunt formōsissimae.
R. Apud nostrātes hūiusmodi tabellae etiam pauperum domos ornant.
B. Utrum pictūra est in ligno, an in textilī?
R. In neutro, sed in tectōrio[1] in mūrum inducto.
- ↑ In tectorio. This refers to a kind of painting, common at Rome, called fresco, because the subjects were painted al fresco (Italian), that is, on the fresh surface of damp stucco.