Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
36
XI. CERTĀMEN DISCŌRUM
Scaena: Campus Martius.
Aenēās (Graecus)Brūtus (Rōmānus)Pueri Arbitri.

Aenēās. Totiēs tu apud me gloriātus es te mīrum quendam esse artificem in certāmine discorum. Age, experiāmur qui vir sīs.

Brūtus. Nihil dētrecto, si quid libet. Nunc tu, ut dīci solet, in plānitiem equum prōvocas.

A. Et tu senties me non esse asinum.

B. Utrum placet ut alter cum altero congrediamur, an māvis adiungi socios.

A. Illud mālo, nē qua pars victōriae cadat aliis.

B. Istūc et ipse mālo ut laus tōta sit mea.

A. Hi pueri, ut arbitri, ludum spectabunt.

Pueri. Spectabimus quam libenter!

B. Placet. Sed quam palmam feret victor, aut quae victo erit poena?

A. Quīn haud bene est prō pecūniā certare.

B. Tu Graecus es, ego Romanus. Dēcertēmus pro suae uterque[1] gentis gloriā.

A. Si vīcero[2], tu ter exclāmābis, ‘Flōreat Graecia.’

  1. uterque, in apposition with nos implied in decertemus. Note the order of the word, which is common in such phrases.
  2. vicero, Fut. perf. tense. The English idiom is the pres. tense: ‘I win,’ not ‘shall win’, still less, ‘shall have won.’