S. Vix reperio scintillam ignis, nec follem habeo.
R. Ut responsat nebulo! Quasi qui te habeat, is folle careat.
S. [Sibi.] Quam imperiōsum habeo dominum! Vix hūius iussis decem expedīti famuli satis fēcrint.
R. Quid ais, cessātor?
S. Nihil. Omnia rectē.
R. Nonne ego tē audio tēcum mussantem?
S. Equidem precor … ut … ut … fīas imperātor.
R. Sequere me ad Apollinis[1] ūsque. Mox domum recurrito; fāc niteat tōta domus. Si quid praetermissum sensero, vāpulābis largiter.
S. Hīc sānē nōvi benignitātem tuam.
R. Cavē igitur, si sapis.
S. At interim de prandio nulla mentio.
R. Vah! Non ego prandeo domi. Tibi pānis est.
S. Est, sed āter et malus et furfurāceus.
R. Dēliciās[2] hominis! Te quidem faenum ēsse oportuit si pābulum dētur te dignum. Si pānem sine obsōnio fastīdīs, adde porrum, aut, si māvīs, caepam. Sed nunc est tibi in forum abeundum.
S. Tam procul?