R. Non sunt nisi sex passūs: tibi tam pigro sunt bis mille. Eādem lēgātione multa mihi conficies negōtia. Tu supputā in digitos, quō facilius memineris.
S. [sibi] Iam in aliēnis dētinēbor negōtiis! [Magistro.] Acūtas habeo aures.
R. Prīmum dēflectes ad vestiārium, āc togam, si iam perfecta est, ab eo recipies.
S. Recipiam.
R. Hīc quaeres Cornēlium tabellārium. Is plērumque pōtitat in tabernā quae in Argīlēto est. Rogābis num quid habeat lītterārum, et ad quem diem sit profectūrus.
S. Rogābo.
R. Deinde convenies mercātorem pannārium. Dīc mē pecūniam numerāturum esse propediem.
S. [rīdens.] Quando? Ad Kalendas Graecas?[1]
R. Rīdes, ganeo? Immo ante Kalendas Martias. In reditu dēflectes ad laevam, et ex bibliopōlis disces num quid novorum libellorum ex Athēnis advectum sit. Cognosce qui sint, et quanti[2] vēnāles.
S. Nonne haec satis?