Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
51
SERVUS PIGER

R. Non satis. Post haec rogābis Clōdium ut mihi dignētur esse convīva.

S. Quid! Etiam convīvas vocas? Non habes domi unde[1] vel mūrem pascas!

R. Vērum istud. Proinde tū, cēteris confectis, abi ad macellum, et eme nobis pernam: eam cūrābis ēleganter coquendam. — Audīn’ haec?

S. Multo plūra quam vellem.

R. At vidē ut memineris.

S. Vix potero dīmidium.

R. Etiam hic stās, cessātor? Iam rediisse oportuit.

S. [sibi.] Quis possit ūnus tot rēbus sufficere? Scīlicet nōn videor illi satis occupātus, nisi sim simul et servus et coquus et omnia praetereā.


XVI. LŪDI CIRCENSES
(Continued from VII and XIII)
Scaena: Roma.
Romanus puerBrittannus puer.

Brit. puer. Ex inopīnāto Romam redii, quippe qui velim me ad lūdos Circenses dēdūcas.

Rom. puer. Dēdūcam libenter. Peropportunē, frātercule, vēnisti, quod hodiē erunt Circenses. Duos locārios praemittam qui nōbīs locos idōneos servent.

  1. unde, ‘by which,’ ‘from which.’