Haec pagina emendata et bis lecta est
55
LUDI CIRCENSES
R. Missum iam vīcensimum quintum atque ultimum spectāvimus. Lūdi confecti.
B. Ita? Dies longus erat, sed iūcundissimus. Vesperascit, et abeundum est, puto. Ludine publici certāminibus curruum semper continentur?
Athletic Contests inside a Roman Palaestra. (From a mosaic from Tusculum.)
R. Nōn. Nonnumquam certāmina athlētārum sunt.
B. Eīsne similia quae apud Vergilium lēgi?
R. Satis simlia. Aliās etiam vēnātio est, in quā athlētae cum feris pugnant. Iūlius Caesar, ut pater meus mihi dixit, leōnes quondam quadringentos in circum simul intrōduxit!