nāviges, ancora; in popīna fuerit fuscina: in piscando, hāmus.
Co. O me felicem! Nesciēbam me circumferre tam ad tot res commodam supellectilem. Sed alterum cyathum bibamus! Bene te, Pamphage.
Pa. Bene te quoque, Cocles.
Co. Sed quis interim terrarum angulus te habuit?
Pa. Carthāgo.[1]
Co. At quī fieri potuit, ut in tanta lūce nēmo te scīret vivum?
Pa. Immo nusquam magis latent boni viri; adeo ut saepe clarissima luce nēminem videas in frequenti foro.
Co. Cūr autem cesso domum abīre, cognitūrus quo statu sint illīc omnia?
Pa. Offendes nova permulta.
Co. Crēdo: sed utinam omnia ex animi sententia.
Pa. Istūc optāre licet omnibus: hāctenus obtigit nēmini.
Co. Hōc quoque commoditātis adferet utrique nostrum sua peregrīnātio, quod dulcior erit posthāc domus.
Pa. Nescio; nam video quosdam septiēs foris recurrere. Adeo cupīdo illa vagandi sine fīne solet captāre si quem semel invāserit.
- ↑ Carthago. The great city on the N. coast of Africa a little SW. of Sicily.