Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
61
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

gura sphaerica et motus circularis non sunt in corpore ex hoc quod est corpus, nec sunt constituentia suam essentiam. sed sunt duae formae perfectivae, ex intentione intendentis, sicut ostendimus in epistola de hyle et forma. omnis autem forma quae est in formato ex intentione intendentis non est stabilis identitatis nec sempiterni esse. non enim est stabilis identitatis et sempiterni esse, nisi per formam constituentem.

Scias etiam quod conservator mundi in hac forma est velocitas motus caeli circumdantis. motor vero caeli alius est a caelo. quies quoque motus caeli non erit nisi in ictu oculi, sicut scriptum est: quod dies iudicii erit in ictu oculi, vel si minus potest dici. Scias autem quod si caelum cessaret revolvi, cessarent planetae a suo cursu, et signa cessarent ab oriendo et occidendo, et destrueretur forma mundi et eius existentia et fieret dies iudicii magna. hoc autem sine dubio esse debet. quidquid enim est possibile, si positum fuerit tempus finitum, necesse est ut exeat ad effectum. caelum autem cessare a revolutione possibile est. res enim quae movet illud potest facere ut cesset, quod est ei facilius. nam ei est potestas inclinandi illud ad quam partem voluerit. sed iam ostendimus in epistola de principiis quae sunt causae initii mundi corporum, et in epistola de revolutione ostendimus quae est causa permanentiae corporum.

V.

Scias etiam quod homo cum ambulaverit secundum intentionem suae animae rationalis et dispositiones eius ad modum, quo processit in creatione sui corporis et suae formae, pertinget ad ultimum humanitatis et vicinabitur ordini angelorum et appropinquabit ad deum suum gloriosum et excelsum et retribuetur ei talis retributio, quae dici non potest. id autem secundum quod processit in creatione sui corporis hoc est: ipse enim incepit ex spermate, aqua scilicet vili, et deinde coagulatus est