Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
62
Al-Kindi

in matrice, et postea fuit quoddam viscosum. deinde fuit formatus. deinde fuit animal mobile et sensibile. postea puer intelligens. postea adolescens exercitabilis, fortis. postea senex expertus, cognitor, sapiens. deinde decrepitus, annosus, sapiens, philosophus. et post mortem fit anima angeli caelestis spiritualis, sempiterni esse, delectabilis gaudere semper.

Scias autem quod sicut tu non comitaris ad aliquem istorum ordinum, nisi quia prius exspoliaris ab aliquibus accidentibus et proprietatibus imperfectis et deinde vestiris aliis melioribus et nobilioribus illis: similiter oportet ut, ad quemcumque gradum cognitionum et scientiarum te erexeris, exspolies animam tuam a moribus et consuetudinibus et sententiis et operibus , in quibus te exercueras a pueritia inscienter, quousque separeris a forma humana et induaris forma angelica, ut sic possis conscendere ad regnum caelorum et ad latitudinem mundi caelorum, ubi retribuetur retributio ineffabilis et vives vita felici cum filiis tui generis, qui praecesserunt te ad illa, scilicet sapientes et sancti et prophetae.

Scias etiam quod ita naturale est homini uti argumentatione et consideratione, sicut naturale est ei uti sensibus, sicut supra diximus. regulae autem argumentationum sunt diversae, sicut ostensum est in libris logicae et conditionibus topicae prolixa ostensione. aliquas tamen ex illis dicemus hic ut sint exemplum ceterorum.

Pueri enim pro regulis suarum argumentationum ponunt dispositiones suarum animarum et suorum parentum et suorum