Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
Al-Kindi

Visio igitur est cum anima utitur cogitatione et dimittit usum sensuum ex parte sua. Ex impressione vero sua, ipsa est sigillatio formarum imaginationis, super quam cadit cogitatio habentium formam in anima cum virtute formativa, propterea quod anima dimittit usum sensuum et adhaeret usui cogitationis.

[II]

Quare autem videamus quasdam res antequam sint? et quare videamus res cum interpretatione significantes res antequam sint? et quare videamus [quasdam] res facientes nos videre contrarium earum? et quare videamus res et non videmus eas, neque videmus earum interpretationem, [et] neque videmus contrarium earum omnino?

Causa in hoc est quod inest animae earum scientia per naturam et quod ipsa est locus specierum omnium rerum sensibilium et rationalium.

Et ante nos quidem dixit etiam illud Plato philosophus Graecorum et aperuit illud et narravit ab eo philosophus eorum famosissimus Aristoteles in sermonibus naturalibus.

Et Plato quidem non dixit illud nisi quia sunt res notae omnes aut sensatae aut rationatae, et est animae inventio rationatorum cum inventione sensatorum, et fuit illud propter quod dixit quod anima est sentiens, scilicet quod ipsa invenit sensata in essentia sua. Et dixit quod [ipsa] et rationalis, quoniam ipsa invenit rationata in essentia sua. Et non est sensatum in