Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
Liber de somno et visione

de nominibus ab eis. Ipsa enim tunc subtiliatur ut eveniat vivo quod vult evenire ei per innuitionem. Verbi gratia, sicut ipsa vult ut [ipsa] faciat eum videre viatorem, quare facit videre ipsum quod volat de loco ad locum, innuitur ergo ei transmutatio. Et similiter quando non potest instrumentum recipere causas cogitationis mundae. Nam sicut invenitur de hominibus vivis qui cogitat de re antequam sit et utitur cogitatione sua sana cum propositionibus veris ad similitudinem illius rei, generantibus veritatem conclusionum ad omne illud de quo cogitavit et indicat res, et debilitantur dispositiones aliorum hominum ab hoc ut egrediatur huiusmodi cogitatio ab eis. Quare fiunt eorum credulitates aestimationes. Et aestimatio habet duas extremitates contrarias, scilicet est ita et non est ita. Et tunc si accidit casus aestimationis super rei veritatem, est vera; et si accidit casus super contrarium veritatis, est aestimatio falsa. Similiter accidit in visione, cum abbreviatur ab ordine cognitionis in antecessionibus. Quoniam fit cogitatio eius aestimatio. Quae igitur cadit super veritatem rei, est interpretatio, scilicet quod innuitur, et quae cadit super contrarium veritatis, est illud quod significat, scilicet contrarium eius quod vidit vivum de visione.

Istae ergo sunt intentiones cogentes animam ad visionem vel ad innuitionem, et est de assimilatione in vigilatione, sicut diximus.