Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
22
Al-Kindi

Putatio igitur, sive aestimatio habens duas extremitates, verificatur quandoque et mentitur alia vice. Instrumentum enim si forte sit ad recipiendum innuitionem veram, egredietur res vera. Sicut facit aestimator aestimationis fortis, cadens cum veritate rei, quamvis non sciat illud scientia completa, demonstrativa, scilicet argumentatione, quoniam cadit cum veritate rei.

Qui autem est debilis cogitationis est strictae cogitationis in vigilia. Nam unusquisque amborum convenit veritati quandoque et convenit falsitati quandoque. Cum autem debilitatur instrumentum a receptione innuitionis, quae est similis fortitudini aestimationis, venit res e contrario. Aestimator enim aestimationis debilis est errans. Contrarium igitur semper est verum.

Et hoc quidem est visio, quam qui videt videt contrarium eius, quod videt in somnio suo. Sicut qui videt hominem mortuum et prolongatur eius tempus; et videt hominem factum pauperem et crescit census eius, et quae sunt ita. Cum autem debilitatur instrumentum debilitate cum qua non recipit aliquem eorum ordinum, non est ei ordo, quo narretur, neque conditiones convenientes, et diversificatur sicut est illud, quod accidit permiscenti cogitationes in vigilia. Fortasse enim ipse vult componere dictionem nedum aliquo subtilietur ex locutione communi et loquitur plurimo sermone et