Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
Al-Kindi

cum fortitudine in digestione. Nam si non fuerit ei quies somnifera, evacuatur natura a digestione cum integritate, et prohibetur digestio in virtutibus suis propter sensum. Digestio enim non fit equalis digestio cum administratione sensuum, quae valeat replere illud quod evacuatur de membris corporis vivi et quadam parte virtutis. Et de significationibus ad hoc est quod illi quorum virtutes infrigidantur propter vehementiam laboris aut vehementiam evacuationis per expulsionem spermatis aut per medicinas, percipiuntur dormire ut confortentur eorum naturae ad addendum in digestione. Et invenimus eos, cum evigilant post somnum factum, in hoc, quod, cum excitantur, iam recessit ab eis debilitas, quam fecit evacuatio et expulsio per laborem et per medicinas, tota aut plurimum eius, et redierunt virtutes eorum.

Et similiter accidit ei cuius persevera[veru]nt vigiliae: vehementia siccitatis et profundatio temporum et oculorum et siccitas cutis faciei super os, et substrahuntur adipes [vel pulpae] duarum narium et acuitur nasus et contrahuntur palpebrae et coagulatur sputum; sicut illud quod accidit ei qui evacuatur per medicinam aut per coitum. Et consumitur humiditas innata, cuius consumptio est causa mortis propter parvitatem qua potest natura de digestione cum vigiliis, cum virtus eius sit divisa sensui et omnibus operationibus animae. Ita ut ille, cuius perseverant vigiliae, licet multiplicetur cibus eius, tamen