Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
Liber de somno et visione

festinat consumptioni humiditatis et morti. Et illius, cuius somnus multiplicatur cum cibis convenientibus in adiutorium somni super digestionem, magnificatur corpus et humectatur propter multitudinem nutrimenti.

Postquam igitur iam manifestum est quae sint causae somni proximae et longinquae, tunc iam apparet iuvamentum somni in quo sit. Ipse enim, sicut praemisimus, confert in complemento nutrimenti, et adiutorio naturae ad firmanda corpora et confortanda ea, scilicet ad restaurationem eius quod elongatum est ex eis.

Hoc igitur est sufficiens ad illud de quo quaesisti secundum locum tuum in speculatione. Et eius est haec epistola. Explicit.